

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 38
Isti sum nominati.Descripta stirpe Simeonis et actibus eorum, mystice signatur, quia doctores sancti, id est Ecclesiae principes gregibus Christi pascua providentes proficiscuntur in Gador vel Gader, quae interpretatursepes ejus.Haec est Ecclesia quae est fidelium defensio: ibi sunt pascua usque ad Orientem vallis, id est incarnationem Verbi,qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens[Philip. 1.]In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait:Per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet[Joan. 10.], virtutes scilicet.In eo terra latissima et quieta,id est, gratia Spiritus sancti copiosa; in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idola reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Juda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias, scilicet fortitudo Domini, significat.Percusserunt tabernacula:percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et saecularia desideria, per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie, juste et pie vivere in hoc saeculo, ut fiat quod scriptum est:Et erit in loco ubi ante dictum est: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei[Osee. 1.].